Liber Leviticus*

Caput 14: Versus 19

Et faciet sacrificium,etc. Per ea quae dicta sunt de delictis, possunt ea, quae pro peccato sunt, conjici: vicina enim sunt et communia tanquam in communi materia.Holocaustum,etc. Christi sacrificium prius nos a delictis et peccatis mundat, et tunc nostrum conficitur holocaustum. Cum enim intelligibili emundatione corpus nostrum et animam sanctificantes facti sumus spirituales, tunc digni ad ascensionem altaris efficimur: tunc enim plenam emundationem accipimus, nec alia indigemus. Sunt namque emundationum profectus, quaedam enim a pollutione leprae liberat; alia inducit in castra; alia plenissime mundatos ad altare praesentat.
(* Traductions européennes)